Latin
CXXV. PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 68
Unproofread scanNot analysed yet
Dico etiam speciem fieri minorem per duas convexas invicem contiguas AB, CD, quàm per unam AB. Nam quia una cava lens est utrimque, eandem igitur causabitur radiorum divergentiam. Eodem igitur intervallo aberit tàm ab H concursu per unam AB, quàm ab I. concursu per utramque AB, CD causato: per CXI. sit haec distantia HN, IO, GP. At portio eadem ad dimidium IR majorem habet proportionem quam ad duplum HR. Propiores igitur sunt AB, CD. junctae, ipsi O (vel EF illis aequipollens ipsi P in suae semidiametri LG proportione), quam sola AB ipsi N in suae RH. Minora igitur visibilia EF repraesentat per cavam P quàm AB sola per cavam Neandem per XXCIII. minora igitur &duae AB, CD junctae, quàm una sola AB.