Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 68-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. CXXVI. Vnica superficies concava parvo circulo in dissipandis seu disgregandis radijs ferè aequipollet duabus superficiebus concavis ex circulo duplo majore desumtis. Probatur ex LXXIX. &III. CXXVII. PROPOSITIO. Duae lentes concavae invicem contiguae paulò admodum à lente convexa longius distant, quàm earum unica: ut distinctam efficiant visionem, sed speciem visibilis multum ac ferè duplo augent. Nam paralleli, quos lens convexa fecit convergere, sic convergendo incidentes in cavam, eâ transitâ vitantes concursum rursum divergunt versus oculum per CVII. supponitur enim Instrumentum &in eo situs cavae lentis utilis. Iam vero alterâ cavâ inter oculum &priorem cavam interpositâ, quae intercipiat divergentes, facit eos, ubi trajecerint, divergere amplius per XCIV. peccant igitur excessu divergentiae, &confusa praestant per XCV &XCIX. Augeri igitur oportebit contrariam ex convexa convergentiam, ut vitia aequiponderent, seque invicem tollant, per CIV.