Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 69
Unproofread scanNot analysed yet
Augetur verò convergentia &ex illa confusio, si longius discedat lens convexa ab oculo intra punctum concursus constituto per LXXI. Ergo duae lentes cavae cum oculo sibi proximè adhaerenti, longius abesse debent à convexâ, quam unica earum. Vel per CXXVI. bine lentes cavae circulo majore aequivalent, unicae circulo minori. At per CX. Cava parvo circulo longius à lente distat, quàm unica magno circulo cava. Ergo &binae magno circulo cavae, plus distant quàm earum una sola. Dico &majora repraesentari visibilia per duas, quam per unam cavam proximè oculum. Demonstratur (ut priora) ex CXIII. &CXXVI. Parvula verò auctio distantiae magnam facit acceßionem ad magnitudinem speciei per CXIV. CXXIIX. PROPOSITIO. In lente, quae aequalibus circulis hinc convexa est. inde cava, omnes radij qui perpendiculari intra corpus paralleli incedunt, aequalibus angulis in utraque superficie refringuntur &refracti retinent divergentiam aut parallelitatem candem. Sit lens circulo BC, cujus centrum A, convexa, circulo verò EF. cujus centrum D, concava Incedat per centra recta DA, secans superficies perpendiculariter in F. C. Ducatur ei parallela quaecunque, secans superficies perpendiculariter sitque B. E. Demonstratur igitur Geometricè praesertim à Ptolomaeo &Astronomis, sicut CF& BE, sic CB, &FE esse aequales. Proinde inclinatio BE ad utramque superficiem est eadem, hoc est, ad Tangentis superficiei in BE punctis incidentiae. Sunt enim hi Tangentis paralleli. Quare &refractio erit eadem, &refracti ex corpore denso in plagam utramque erunt paralleli, ut BG, EH. Eadem igitur divergentia aut convergentia EH exeuntium, quae GB ingredientium: quantisper quidem BE, CF intra corpus paralleli fuerint.