Latin
ii
Kepler, Dioptrice ii
Unproofread scanNot analysed yet
SERENISSIMO PRINCIPI AC D. D. Ernesto Archiepiscopo Coloniensi, S. Romani Imperij Septem viro Electori &per Italiam Archicancellario Episcopo Leodiensi, Administratori Monaster: Hildes: &Frisingensi, Principi in Stabel. Comiti Palat. Rheni, sup: &inse: Bavariae VVestphaliae Ang. &c. Duci, March Franci mont Domino meo clementissimo. Everendissime &Serenissime Princeps Elector, Domine clementissime: Cum uperioribus annis ad magnum cumuOlum inventionum huius ultimi seculi accessisset Arundo dioptrica, nequaquam inter vulgares connumeranda machinationes; circaque eam alij de palma primae inuentionis certarent, alij de perfectione instrumenti sese jactarent amplius, quod ibi casus potissimum insit, hic Ratio dominetur: Galilaeus vero super usu patefacto in perquirendis arcanis Astronomicis speciosissimum triumphum ageret; ut cui consilium suppeditauerat industria, nec successum negaverat fortuna: Ego ductus honesta quadam aemulatione novum Mathematicis campum aperui exerendi vim ingenij, hoc est causarum lege geometrica demonstrandarum, quibus tam exoptati, tam jucundâ varietate multiplices effectus inniterentur. Cum enim ante sex annos Opticam Astronomiae partem edidissem, in qua &de visionis modo nova ratione, &de perspicillis primus omnium, quod sciam, talia disputaveram, quae ad hunc usque diem stant inconcussa: consentaneum erat, ut ostenderem eadem fundamenta, quibus visionis modum, quibusque perspicillorum simplicium effectus superstruxeram, etiam compositioni diversarum lentium perspicuarum in unam arundinem, ferendae sufficere: adeoque ne quidem posse fieri (quod veritatis argumentum est) ut alijs quibuscunque principijs, quam quibus ego sum usus, demonstratio haec expediatur.