Latin
iii
Kepler, Dioptrice iii
Unproofread scanNot analysed yet
Ac cum Euclides Optices speciem fecerit Catoptricen; quae de radio repercusso agit; nomine deducto à praecipuo huius generis machinamento, Speculis; eorumque mira &jucunda varietate: ad exemplum hoc meo libello natum est nomen Dioptrice; quia agit potissimum de radio refracto à mediis pellucidis densis, tam naturalibus in oculo humano, quam artificialibus in perspicillorum varietate; quo subjecto contra Catoptricen, ut species contra speciem, distinguitur: sic tamen ut prior sit Dioptrice, posterior Catoptrice; propterea quod Catoptrice circa imagines versetur, quae, quid omnino sint, citra cognitionem oculi ex Dioptrice petendam, intelligi nequit. Qua etiam de causa repetij modum visionis &simplicium perspicillorum rationes; cùm ut Dioptrice quodamodo perfecta esset, tum quia Instrumenti rationes ab hominis oculo nexae sunt, ipsumque instrumentum è simplicibus perspicillis compositum: ut alterum sine altero expediri non possit. Denique quia censuerunt aliqui, in Opticis haec à me pertractata esse obscurius, ut multis non ingenij hebetudo, sed doctoris culpa impedimento sit, quo minus scripta &demonstrata percipiant.