Latin
ix
Kepler, Dioptrice ix
Unproofread scanNot analysed yet
parte Optica cap. IV. Num. 9. fol. 138. Secundas Pena partes dedit dogmati de itineribus planetarum verè Eccentricis; &rectè dedit. Habet Optice firmißima pro his argumenta. Illud solum cavendum; ne nobis accidat, quod veteribus, ut alteri Optices oculo nimium securè confidentes in pervidendâ hac planetarum orbitâ; alterum Physices oculum claudamus; &sic quod utriusque &Optices &Physices rationibus ex aequo tribuendum erat, soli opticae tribuentes, rursum à scopo aberremus. Qua de re vide meam Astronomiae partem Opticam, &commentaria de Martis motibus. Tertio loco examinat Pena ex Optica quaestionem de ordine planetarum: nec malè ratiocinatur ex Aristotele, siquidem Terra suo stet fixa loco, non esse verisimile, ut Sol, Venus, &Mercurius, tribus distinctis orbibus inaequali magnitudine, aequali tamen periodo circumeant: quin potius consentaneum, quod Martiano Capellae, Campano, &Braheo placuit, infraque Galilaeus evidentißimè probat, siquidem Sol vehitur, uno illos orbe vehi. Solemque ut axem Rotarum ab Epicyclis Veneris &Mercurij veluti à Rotarum Apsidibus ambiri: imò verò probabilißimum esse, quod Copernicus, quod ante tot saecula illa antiquißima philosophia Samia tenuit, Solem in medio stare fixum loco; circaque eum non Mercurium &tantum Venerem, suo quemque tempore sed, ipsam adeo Tellurem cum Luna, sua comite, circumire motu annuo, caeterosque tres suis itidem periodis. Rursum autem Pena hic sese cum aliquo veritatis damno ex sentibus perpleEtenim argumentum hoc, perplexarum ratiocinationum expedit. nulla adeò evidenti neceßitate revinctum de probabilitate sola testabatur.