Latin
x
Kepler, Dioptrice x
Unproofread scanNot analysed yet
Pena igitur diffisus argumento dubio mobilitatem terrae, qualem Copernicus docet, timidè dimittit è manibus, ipse contra levi nictu Oculi Optici, fiduciam concepit alius cujusdam tardissimi motus terrae pervestigati: quo posito sequi putat, ut fixae motum videantur sortiri inaequalem: qualem fixarum esse motum, saeculorum dispar consensus testetur. Atqui ò Pena, hoc non est commendare praestantiam Optices, sollicitare ejus vires in rebus impoßibilibus. Generosus omninò fuit Bucephalus, et si Pegasi alas imitari non potuit. Et si quis Bucephalum testatus volantem conspectum arguatur falsi, non ideo Bucephali gloria conciderit. Nimium ò Pena, receßit haec tua ratiocinatio à principijs opticis, nimium multa inter tuum assumptum Opticum, interque id quod inde concludis, intercedunt. Primum non tetigit te sollicitudo illa super veritate Observationum, quas ex illa profunda antiquitate ablegamus hodie. Deinde motum fixarum allegas, ut rem oculis visam. At qui nimio multum abest ab oculorum conspectu: subtilißimarum ratiocinationum trium in unum compositione nec eam strictißimâ, vix tandem pronunciare audet Astronomus, quo Zodiaci loco quovis saeculo fixa aliqua consistat. Denique quem tu dicis motum fixae à puncto aequinoctij; is contra verißimè est retrocessus puncti aequinoctialis à fixâ stellâ: ubi punctum aequinoctiale longißimè aberrat à Penae conceptione. Quid enim aliud est punctum aequinoctiale, quam imaginaria intersectio duorum imaginariorum circulorum, quorum alter intelligitur à sole per orbitam Telluris usque in supremum aetherem continuari, alter itidem intelligitur à centro Terrae per aequinoctialem terrestrem usque sub fixas continuari, idque non in omni situ terrae, sed tunc tantum, quando Terra est in punctis aequinoctialibus. Sed de hac re in astronomia docetur, inque meis de Marte Commentarijs. Frustra igitur ex tam incertis Pena male informatus, Terrae motum aliquem novum tribuit, eumque tardissimum; quo motu illa à centro mundi exulet: praestitisset cum Telluris retinere motum, quem praestantißimi artifices introduxere: qui motus certò Terram circumducit extra centrum mundi planetarij tanto intervallo, quanta putatur esse semidiameter sphaerae Solis. Non possum autem praeterire, quin etiam hunc Penae lapsum ex ipsius praefatione eliminem, ubi Copernici censuram super Ptolemaicâ lunae Hypothesi falsitatis arguit. Hac enim insimulatione plurimum nocetur existimationi tanti artificis apud imperitos.