Latin
xii
Kepler, Dioptrice xii
Unproofread scanNot analysed yet
Luceat Sol contra parietem: Interlocetur thuribulum cum carbonibus vivis: si tranquillus sit aër, ex thuribulo recta ascendet rivus quidam igneae substantiae, nullo fumo immixto; sin ventulus interflet, rivus ille parum ad latus deflectet, vento concedens sursum, tamen undulatione sua scaturiens. Rivum hunc ignis oculis non consequeris, quippe colore omni carentem &pellucidum. At si parietem oppositum aspicias, tremere videbis umbras rerum trans prunam in sole positarum, quae umbrae per hunc ignis fluxum traijciuntur. Tremor verò motus species est. Itaque radij solis, umbram circumscribentes tremunt, proptereà quod ebullitionem illam igneam transeuntes franguntur, idque variè pro varia superficierum illius fluxus ignei transformatione: ex qua inconstanti inflexione radiorum in superficie illius ebullitionis, resultat inconstans etiam inflexorum seu refractorum incidentia in parietem, inconstansque, hoc est tremens, umbrae projectio. Hoc igitur experimento constat, radios lucis in superficie igneae substantiae, quantum vis inconspicua sit, sensibiliter refringi. Nulla igitur talis ignea substantia sub coelo expansa est, nostris imminens capitibus, neque fluctuans, neque tranquilla, quia observatores siderum nullam, neque tremulam deprehendunt stellarum refractionem locique permutationem, neque constantem, quae sit commensurata figurae sphaerae igneae; denique nullam aliam praeter eam quae est superficiei aëris. Hoc firmißimum argumentum, Pena rursum tractat incautè: dumque muros quatit sphaerae igneae, nimio arietis hujus impulsu à se ipse laeditur. Putat ad firmitatem argumenti pertinere, si planè nullas siderum refractiones admittat. Itaque non dubitat etiam observationibus Astronomorum fidem derogare, quas Vitellio adducit.