Latin
xiii
Kepler, Dioptrice xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Dixerat Vitellio, refringi radios lucis; idque in Luna sentiri, cujus saepe alia videatur latitudo, quàm qualem Tabulae motuum admittant. Pena occurrit, non esse in causa refractionem, sed Parallaxin, rem notam Astronomis. Mira me hercule negocij perplexitas. Nam &uterque verum dogma habet, &uterque id impertinenter probat, interque probandum in errores incidit circa res cognatas. Verè dicit Vitellio contingere incurvationes radiorum sideralium ob densitatem aëris. Verè &hoc dicit, sed fortuitò, id in Lunae deprehendi. Sed quod praesupponit, loca lunae irrefracta ex calculo illius sui temporis certißimè depromi, eaque regulam statuit aestimandarum observationum, &depraehendendarum per eas refractionum; vehementer quidem deceptus fuit. Itaque non facile dixerim, ante Tychonem Brahe à quoquam deprehensas esse refractiones Lunae; non tantum ob incertitudinem antiqui calculi, sed etiam ob negligentiam Observatorum priorum. Deprehendit autem Braheus refractiones, non tantum per lunam, quod difficilius fit, propter varium &celerem ejus motum; sed multò maximè per fixas. Et tamen vel per solam Lunam, etiamsi non sit certißimus ejus calculus, deprehendi facile possent. Haec de Vitellionis hallucinatione. Excutiamus jam &Penae censuram. Verè &is defendit, propter ignis sphaeram nullas contingere refractiones: falsum tamen addit, planè nullas contingere, ne quidem aëris causa. Ineptè denique occurrit Argumento Vitellionis etsi, ut dictum, inutili &ruinoso: tribuens Parallaxibus ea quae Vitellio Refractionibus. Atqui norunt Astronomi, duarum harum rerum effectus esse contrarios. Refractio Lunam attollit, parallaxis deprimit. Hoc non perpendit Pena. Sed ut dixi, nullum est detrimentum, etsi Pena Vitellionis refractiones non effugit: sunt enim aëris non ignis effectus. Aëris igitur densiorem superficiem, ut supra dictum, stabiliunt; ignis vero tenuiorem regionem, quod vult Pena, penitus convellunt &eliminant.