Latin
PARS V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 116
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur in coelo non sit corpus aut pars corporis certa, quod activam vim magneticam suscipiat; nec igitur in terra corporea talis vis inerit, id in coelo quaerendi, quod corporale nihil est. Quae igitur causae praestare potest, ut Turbinatio Telluris non evertat axem, adeò ut ejus directio in una tota revolutione telluris mancat invartabilis? Causae tres esse possunt. 1. Vel volutionis ipsius forma, globo conciliata, quae cum directa sit in cer tam plagam, non in omnes promiscuè, sequitur neces sitate geometrica, ut axis volutionis hujus dirigatur in laterales plagas, tamdiu constans, quamdiu circulus volutionis medius à sud plagâm non aberrat. 2. Vel priativa causa motus, scilicet naturalis inertia materiae globi, secundum tractum axis, qui ut evertatur è suo si tu, vi opus esset: cum autem in illum nulla fiat impressio motus, quiescit igitur in suo situ. 3. Vel interna &positiva facultas naturalis in fibris rectilineis axi parallelis, tuendi sese in suo situ primaevo. Nam volutionis facultas nidulatur in his ipsis totius globi silamentis, circa axem circulariter, aequali undique pondere, circumjectis, quibus innixa corpus torquet. Sic igitur vicissim naturalis constantia axis in sua directione, dirigit ipsius etiam volutionis plagam, ut eo inclinato, atiam circulum motus melinari necesse sit. Si axis naturali facultate situm tueretur; nunquam inclinaretur.