Latin
PARS V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 117
Unproofread scanNot analysed yet
Imò ob id ipsum, quia naturalis est causa directionis, ideò etiam successu saeculorum vinci potest a causa fortiori extranea: de quà plura dicere non est hujus loagimus tantum de motu diurno, respectu cujus, non inclinatur. Fortaßis habes hujus facultatis Naturalis documenta etiam alia? Equidem inest globo Telluris, secundum tractum axis, &fibrarum axi parallelarum, facultas in se dirigendi magnetes &magnetica omnia, magnetibus verò mutua in est facultas, hanc plagam Telluris quaerendi. Cum igitur manifestum sit, Globum telluris informatum esse formâ corporea rectilineâ secundum Tractum axis primi motus, non absurdè eidem formae tribuitur etiam hae c constantia directionis axis in plagam semper eandem. Vnum corpus non potest habere duos motus: Terra habet motum rectilineum deorsum; ergo non habet motum circularem? r. Terra Terra tota, quatenus tota, &respectu suae materiae, motum plane nullum habet naturaliter: materiae enim, quâ plurimâ Terra constat, propria est inertia, repugnans motui, eaque tanto fortior, quanto major est copia materiae in angustum coacta spacium.