Latin
ASTRONOMIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 12
Unproofread scanNot analysed yet
Illae enim sunt momentaneae, nec videntur illo in loco vnde ruunt, antequam incipiant traijcere, nec postquam trajectio desiit, illo loco videntur amplius, ad quem pervenerunt: cùm è contra verae stellae sint perennes. Est etiam motus ille trajectionis celerrimus, eoque dissimilis motuum caeterorum, qui non ita in oculos incurrunt. Ex qua motus celeritate rectè colligimus, illas non inter veras stellas in aethere, sed in insima mundi regione incendi extinguique; itaque nomen illis damus STELLAE TRAIICIENTES, aut STELLAE CADENTES, exclusasque ab Astronomia, ut quae legem motus nullam habent, ad Physicam transmittimus. Deinde inter illas etiam quae ad sensum durabiles sunt, deprehensum est hoc discrimen, quod earum potissima pars eundem perpetuò ordinem inter se mutuò tuentur, eoque sic servato oriuntur &occidunt quotidie ijsdem in locis, intra vnius seculi spacium: paucae verò aliae, hoc est quinque, &sexta Luna, ipseque Sol septimus, etsi &ipsae cum prioribus quotidie oriuntur &occidunt: comparatione tamen plurium dierum, deprehenduntur non tueri situm eundem, neque inter se, neque ad illas, nec ijsdem semper in locis Horizontis ontur &occidunt. Itaque illae fixae dicuntur, hae erraticae sive Planetae. In vtroque genere se rursum admiscent adultenullae, inter planetas Stellae Crinitae vulgò ter fixas stellae adeò similes caeteris, ut CON ssimis Astronomis internoscantur. Discernuntur tamen eo quod tandem &ipsae disparent: &ne rideantur condi, revertique ut ceterae, nullam habent apparitionis suae regulam, nullum ordinem, &rarissimè post multorum annorum adeoque saeculorum intervalla conspiciuntur. Hae quia regulariuntem aliquam motus prae se ferunt, ®ionibus non distinguuntur a is, &tamen intereunt oriunturque, ut trajectiojure ad Physicam &ad Astronomiam pertinent. d hoc discrimen stellarum in motu, conseritate. Sol enim iscrimen in luminis diem, Luna noctem lumine suo temperat, umbrasque causantur. Caeteri Errantes etiam clarum &fulgidum &plenum habent lumen ut plurimùm, &evidens, quodque etiam in clara aurora apparet, fixis tunc latentibus, nometae verò sua barba, crine, seu cauda, Fixae novae nonnullae inter initia luminis insolenti claritate à perennibus internoscuntur. Quartò &magnitudine superant planetae fixas plerunque. Quintò nec ita scintillant planetae ut fixae: sed elplanè nihil, vel parùm, vel alio &differenti modo, qui facile discerni possit.