Latin
ASTRONOMIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 13
Unproofread scanNot analysed yet
Sextò nec custodiunt planetae eandem semper nisibilem magnitudinem ut fixae. Solis quidem &Lunaediametri deprehenduntur per subtilia instrumenta algescere &minui: Luna Venusque etiam vultum mutant caeteri quinque in Solis opposito amplissimum circumfundunt lumen, &maximi apparent, alijs temporibus minores. Velim clarius explices discrimen hoc motus fixarum a motu planetarum, ut id incurrit in oculos. Cum fixa quaelibet intra vnius hominis aetatem quotidie eodem tractu, Terrae faciem transeat: Planerae contra interdum humili &brevi arcu transeunt, mox prolixo &vertici propinquo, puncta ortuum &oecaluum notabiliter permutantes. Haec vicissitudo primùm in Sole est valde conspiua, quem Venus &Mercurius perpetuò comitantur ol aestate vultum ad meridiem vertentibus, à sidistris, &à tergo oritur: pervadit altissimè, &è sublimi terras ferit, aestumque excitat, &diem producit; ad dextras verò rursum post tergum conditur: hyeme omnia sunt contraria, &potest immota facie, tam ortus quam occasus ejus conspici. Hanc vicissitudinem Luna patitur truo spacio, Mars biennio, Iupiter duodecim ius triginta. Quot sunt igitur genera motuum Astronomo consideranda? Duo. Primus &Secundi. Quid appellant motum primum?