Latin
PARS V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 122
Unproofread scanNot analysed yet
Exemplum hujus fibrarum implexionis non geminae tantum ut hic, sed plane triplicis, habent Medici in substantia ventriculi, qui consimiliter inter tres illos fibrarum ordines, implexos mutuo, tres ventriculi facultates distribuunt, attractridem, retentricem, expultricem. 4. Imprimis aptè poterit huic formae corporeae tribui &plagarum motus distinctio; cum suppetant nobis exempla, ubi forma corporis fit causa motionis in certam plagam. Nam sicut magnes una parte ferrum ad se trahit, contraria parte à se repellit: Sic etiam propeter hanc circularem globi informationem, ab impres so primitus motu ortam, globus jam in illam plagam rotatur, in quam fibrae circulares promptae sunt. Atqui videtur impossibile, ut materiatum aliquid seipsum primò moveat? Etiamsi haec forma corporea fibrarum, soli aria motus causa statueretur; non esset tamen idem &quod movetur &quod movet. Ut enim est in lapide cum deorsum cadit, sic etiam hic in globi fibris circularibus, aliud essent hae ipsae fibrae circulares, ratione dispositionis earum in circulum, aliud forma secundum hanc corporis circularitatem, ejusque facultas motrix: &ut omnia hactenus distincta, fasciculo colligam; Globus idem ratione fibrarum rectarum quiescet, &motui substabit, ratione fibrarum circularium movebitur, earumque materiali ad motum inertia concipiet impetum: denique ratione formae, per has circulares fibras porrectae movebit. Quibus argumentis insuper etiam Animam huic motut primo praeficies, sedentem in Telluris corpore Multis, partim ab ipso motu, partim ab indiciis Animae aliis, partim ab exemplis corporum Munda norum desumptis. Quae habes à motu ipso?