Latin
PARS V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 123
Unproofread scanNot analysed yet
1. Si maximè Tellus sic informata sit per tractus circulares, ut per eos apta videatur, ad motum sibi inferendum: videntur tamen haec esse potius instrumenta causae motricis, quàm ipsa causa motrix. Sic in humano corpore Ner vi musculi, Ligamenta, articuli, ossa, licet sint ad motum aptata perfectissimè, non tamen sunt causa movens prima, sed Animae saltem insttumenta, ad corpus movendum Secundò, constans hujus rotationis vigor seu celeritas aequabilis, tutiora invenit in Anima praesidia quàm in facultate corporeâ. Oritur enim celeritatis hujus modulus ex proportione, quae est inter vires mo toris &inter inertiam seu resistentiam materiae, nimirum ex illarum excessu super hanc seu victoriâ. Quemadmodum igitur antea diximus, minus fatigari formam internam corporis, quàm speciem motus ab extra illati, propterea quod illa subjecto proprio suffulta inhaeret comminus &continuè, ista in alieno peregrinata subjecto, tanto sit seipsa debilior, quanto plus tempoacquirens veluti longius à suo fonte discedit: sic unc etiam magis sida &constans est vis Animae, quàm forma corporea; quia anima quidem de sese secundos emittit actus sine damno fontis, cum sit Entelechia seipsam continenter reficiens: forma verò corporea tempori subjecta est, nec sine detrimento perennat ne ipsa quidem, licet insensibiliter marcescat, ob temporis diuturnitatem; secundum illud, Mors etiam saxis marmoribusque venit.