Latin
PARS V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 125
Unproofread scanNot analysed yet
Materiae namque, quatenus talis, proprium est frigus Omnis contra calor est animae vestigium, vel praegressae vel praesentis; Nam etiam ignis, materiam qua pascitur &superest, Animae facultatibus progenitam obtinet. 2. Opera Animae propria, ut sunt, Generatio Metallorum, Mineralium &Fossilium: exsudatio humoris, unde ortus fluminum ex montibus perennis, exsudatio nebularum, &exhalationes humidae vel aridae perpetuae, unde varij generis Meteora. Sic ex sanguine, bili pituita, ex muco, sudore, salivâ, excrementis, ratiocinamur de variis Animae facultatibus. Facultates eorum quae ex Terrae visceribus eruuntur, ut quod sunt calida potestate, inflammabilia, inque lucem, cui est anima cognata, convertibilia: Talia sunt Sulphur, Marcasitae, scintillas, percussi, reddentes, ignes denique ipsi subterranei. Et haec spectantur