Latin
125
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 125-2
Unproofread scanNot analysed yet
tantummodo in exteriori cortice terrae: quantò mi rabiliora censes condi spaciosissimo ejus sinu interiore, per mille septingenta milliaria? Rectè igitur à Natura generatorum argumentamur ad causam generantem: Sic enim etiam aliâs rectè ratiocinamur, quae res oleum intra se concoquat, quod est calidum potestate &inflammabile, illam conformari ab Animam. Facultas formatrix in aere, unde locustae, muscae, adeoque &figura nivis sexangula; sic pediculi nati in corpore hominis, indicium faciunt alicujus facultatis Animae praesentis in illo corpore. Formatrix facultas in Marinis &fluvialibus aquis; unde Oceanus monstrorum pater dictus; Formatrix in Terrae superficie, unde tot stirpium genera spontanea, tot insecta; Formatrix in intimis terrae visceribus, plaunè similis ei, quae est in foemellis: ut species foris occursantes intus exprimat, Naves, Pisces, Reges, Pontifices, Monachos, Milites fossiles, Geometriae exercitium, quod citra Mentis &sc animae operam praestari nequit. Exprimit enim quinque corpora regularia in lapillis, sexangulas figuras in rystallis &salibus.