Latin
126
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 126
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim etiam ex sexangula figura cellulatum, rectè concludimus, Apes fictrices esse anima praeditas &geometriae suo modo capaces Geometriae extraneae &coelestis, quae consistitin radiorum concursu, &perceptio, &secundum illam a gitatio materiae subterraneae. Nam Terra exsudat met eora ad praescriptum Aspectuum, quorum rationei formales sunt merè Geometricae. Sic enim &illud animal, quod movet pedes ad leges alicuius cantilenae, rectè concludimus &percipere cantilenam, &mensuram intelligere, denique ab Anima regi. Etsi haec omnia habet &percipit anima Telluris, nstinctu primaevo, non discursu &ratiocinatione &profectu, ut hemines. Vbi perhibes exemplum occurrere, in quo rotationem globo praestet Anima? In globo solis, quem &convolvi in suo spacio &Anima praeditum esse, in doctrina Theorica comprobabitur. Si anima est in Terra, sub quam igitur speciem animae eam refers? Constituit ipsa peculiarem speciem; nec enim cre scere facit Terram, nec sentire, nec ratiocinari, veluti per discursum, sed tantùm movet, &promovet dicta opera, omnia solo instinctu expediens. 6. Dic argumenta ducta à fine motus? Etsi hoc sciverunt Physici &Coryphaeus Peripateticorum Aristoteles, corporum coelestium circulates motus finem in se ipsis habere, nec illa moveri propter aliud aliquid, quàm propter hoc ipsum, ut moveantur: sensus tamen oculorum nos docet, id non universaliter de motibus omnibus circularibus intelligi &concedi posse: Testatur enim experientia; non secus, atque nubila tranat aquila, non tantum ut exerceatur, sed primariò, ut praedam nanciscatur; sic etiam primum motum contingere, ut Telluris partes successivè omnes calore solis potiantur, &ne si motus hic non esset, telluris alterum Hemisphaerium uratur, alterum perpetuo gelu rigeat.