Latin
139
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 139
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto minus exi gendum erit a scripturis divinitus inspiratis, ut repudiata vulgari loquendi consuetudine, verba sua ad scientiae naturalis amussim appendant, abstrusisque &im portunis locutionibus, de rebus ultra captum erudiendorum, populum Dei simplicem ferturbent, eaque re viam ipsis ad scopum suum genuinum longè sublimio mintersepiant? Vide passim toto hoc libro primo estigia popularium scripturae locutionum de Mundi motuumque figura, de quibus nulla controversia est: cur igitur circa solum terrae motum hic sudamus. Quaedam etiam huc trahuntur, ne ad sensum quidem oculorum examinanda, sed planè aliena a scopo nostro, ut circumstantiae textus arguunt: ut cùm non de statu vel quiete astronomica, sed de duratione physica uris loquuntur, intereuntibus interim nascentibusque animalibus in ejus superficie; aut cum firmitudo solI, super quod ingrediuntur animalia, cum variis eorum motibus comparatur: aut cùm allegoria est, quâ per confirmationem columnarum Terrae, sopita bella, &publica tranquillitas innuitur 3. Quantum ad authoritatem philosophorum, ostendit Copni cu, non defuisse statim inter principia natae astronomiae, qui terram moveri ab occasu in ortum statuerent, Nitetam apud Ciceronem, Philolaum &Ecphantum Pythagoraeos, Heraclidem Ponticum, apud Plutarchumquibus ad se ex Archimede &eodem Plutarcho, Aristarchum Samium, Cleanthis aequalem, à quo Sacrilegij accusatus est apud Areopagitas, quod Vestę Sacta movisset, Tertam moveri asserens.