Latin
140
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 140
Unproofread scanNot analysed yet
Hodierno tempore praestaissimi quique Philosophorum e A stronomorum Copernico astipulantur, secta est haec vlacies, vincimus suffragiis melioribus, caeteris penè sola obstat suparstitio aut metus à :nam etsi Cleanthibus. Hoc verò ex abundanti est ssullus priorum huic veritati testimonium perhiberet, non eo minus illa Philosopho fuerit amplectenda. Nam ut in Theologia Christiana praeposterè agit, qui à ratione prius petito suffragio, postea demum authoritates ponderat, sic non minus ineptum est in Philosophia, primùm authoritatibus expensis, postea demum ad rationes transire. Quanquam vulgus literatorum, haud multo altius sipiens illiteratis, foris quidem authoritates praetendunt: secum ipsi verò prius absurdum &insvetum dogma falsitatis damnant, ignorantiâ caeci; quod postqua omnibus modis repellendum &destruendum esse statuerunt, tum demum authoritates circumspiciunt, ijsque se muniunt &armant; excepturi contra easdem, prophanas sacras, sine discrimine, modis ijsdem, quibus Copernicus; si eas à partibus Paradoxi dogmatis stare depraehenderent: quod demonstrant in libro lobis cap. 38. cùm quis inde terram planam &ad funiculi amussim extensam, in superque columnis quibusdam superpositam probat, ut litera sonat.