Latin
HORIZON
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 143
Unproofread scanNot analysed yet
HORIZON, Quot sunt circuli sphaerae materialis? Ordinar cê. 1. Horizon. 2. Meridianus. 3. Aequinoctialis. 4. Zodiacus. 5. 6. Duo Tropici. 8. Duo Polares, . 10. duo Coluri. Quis eorum primus est? Horizon, seu Finitor, quia simplicissima ratione, sole npe visu, &visum secutà ratiocinatione constituitur. Vnde nomen est Horizonti? Graecèoρίζων, Latinè Finitor dicitur, quod visionem terminet seu finiat, dividens partem mundi superiorem &aspectabilem ab inferiore non conspicua; sic, ut superiora omnia usque ad hanc metam seu OρOV videri possint, at quae infra illam consistunt, jam non amplius videantur: &stella incidens in hunc circulum, vel videri incipiat oriundo, vel desinat occidendo.