Latin
HORIZON
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 144
Unproofread scanNot analysed yet
Quid igitur de Mundo repraesentatur per circulum Horizontem Sphaerae? Nulla certa &constans mundi pars; sed limbus ille coeli in quocunque ejus situ, in quem limbum desi nit aspectabile Hemisphaerium, id est, in quem inci dunt omnes lineae rectae, ex oculo spectatoris, in partes ultimas aspectabilis globi Telluris, puta in mon tium cacumina, marisque tumorem eductae. Stellae non sunt in eadem superficie sphaerica; terminus igitur eorum quae Videntur, non est unius superficiei limbus, sed est superficies plana, in profunditatem mundi excurrens ab oculo! Repetenda est prior responsio: etsi enim verum est, stellas non esse in eâdem superficie spaerica: visus tamen illas omnes in eâdem sphaerica superficie consistere imaginatur, quia in illis corporibus, quae sunt ultra montes extremos, visus caret adminiculo distinguendi inter propinqua &remota. Sphaera autem materialis est effigies imaginationis visoriae. Et Horizon igitur repraesentabit terminum eorum, quae videntur, quatenus illum visus sibi imaginatur ut lineam, non curato, quaenam res visa sit oculo propior, aut ab illo remotior. Proba Horizontem esse circulum? Quum aliqua sphaerae superficies secatur planosectio fit circulus.