Latin
LIBRI IV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 187-2
Unproofread scanNot analysed yet
2. Quia fibris istis magneticis duo diversissima tribuerentur. Nam primò, illae dirigerent seipsas in mundi plagam eandem, quod quieti simile quid est: deinde loco moverent corpus suum jam à Solejam ad Solem. Atqui hoc per modum expulsionis &attractionis simpliciùs conciliatur cum prensatione &circum vectione corporum, quam Sol praestat, 3. Quinetiam verisimilius est, speciem corporis Solaris virtuosam continuari vsque ad planetas, quam horum vsque ad Solem, vt illum fugiant repellentes, petantque trahentes. Sol enim corpus ingens est, planetarum exigua; Solis lumen &calor ad nos manifestò delabuntur; Sol planetas vehit. De Solis igitur virtutibus alijs constat nobis antea: de virtutis planetariae prorogatione ysque ad Solem, non habemus talia tamque evidentia testimonia 4. Infra patebit, fibras corporis pati à Sole levem aliquam inclinationem: est igitur verisimile, librationem etiam totius corporis, esse illi adventitiam ex Sose potiùs quàm insitam; esse scipassionem ab alio, non actionem seum motum à scipso. At saltem communem statueres hanc birtutem inter Solem &planetas, mutuoque commeantem Vim expulsionis attractionisque, t est communis inter binos Magnetes Immò haec ipsa quinta ratio est, cur planetis ipsis in tribuatur ista expulsso &attractio, ne mutua sit ex ipse ipso creatoris instituto, qui nihil facit frustra, Ergò si porrigeretur virtus planetae vsque ad Solem, Sol à planetis in proportione corporum conversâ situ suo, quem habet in centro mundi, emoveri, vel saltem titubare deberet, jam huc jam illuc protractus, prout multi planetae ab vno latere, simili inter se facultate, in Solem ingruerint.