Latin
LIBRI IV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 386-2
Unproofread scanNot analysed yet
St enim totum Terrae corpus rotatur cercumaxem illum, rotabitur &fibra, Vrcumque ab illo differat situ, scribetque quasi duos conos Gerticibus in centrò terrae coeuntes; nec nisi Gnico momento dierim, spoctabit in locum proprium; reliquo diei circumibit principium Capricorni, monstratum ab axe Terrae: &sic vim omnem suam in hunc axem congeret, terramque a Sole. quadam veluti cochleatâ lineâ semper in plagam axis proliciet? Equidem hoc pacto, &per cohaerentiam fibrae num axe motus diurni consolidatam, fieret, quod dicitur, nec vnquam discederet Apsis Telluris à principio Capricormi. Cogimur igitur concedere aut globum intra crustam exteriorem: vt ista rotetur motu diurno, ille fibras habens, non rotetur: pertineatque vsitata virtus Magnetica ad crustam externam, quia semper ostendit polos conversionis diurnae, non verò Absidem Solis vel Telluris. Adjuvet hinc physicus aliqui? I. C. Scaligerum, disputantem de fluminum ortu, deque maris fluxu &refluxu: videatque si laboranti illi succurrere possint haec Telluris separata viscera. Etsi mihi Luna &Anima Teltris sufficiunt. Si globi planetarij habent internam figurationem magneticam rectilineam, quare non illis ipsis potius asscribis, quòd fugiant A Sole adque Solem accedant, pro diversicata ate plagarum sui corporis, Ot factum in commentarijs Martis? 1. Quia testatur Astronomia discessum à Sole, &accessum ad illum, fieri in linea quasi versus Solem extensa, quanitùm eam non variat intermixta circumlatio: Fibrae verò magneticae rarò sunt versus Solem porrectae.