Latin
ASCENSIONES
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 256
Unproofread scanNot analysed yet
47 arcus Ecliptica conscentetie, Insigniores &memoratu fa ciles Rectarum Ascensionum regulae. I. Compara Ascensiones rectas cum descensionibus. Ascensio recta e aequalis descensioni ejusdem pun cti: quia Horizontis Vterque semicirculus secat aequatoren angulo recto, manetque idem arcus Eclipticae, idemque angu lus inter aequatorem &Eclipticam: tribus igitur manenti bus in triangulo, oportet &reliqua tria manere, quae inter est, arcus aequatoris, qui illic Ascensio, hic descensio re cta est. II. Compara oppositarum aequalium partium &semicirculorum Ascensiones. Sunt etiam harum Ascensiones inter sese aequales utcunque inceptae: quia aengulus sectionis Gernae amgulo sectionis autumnalis aequalis est, caetera ut prius. Aut igitur ab aequinoctialibus incipiunt, &patet propositio per se, aut non ab aequinoctialibus: tunc quod superest ad ici. na utrinque aequinoctia, utrinque est idem: avlatis igiturae qualibus ab aequalibus, relinquuntur aequalia: aut si semicirculi sunt, ij secantur per puncta aequinoctialia; &rursui singularum Vtrinque aequaltum partium Ascensiones sunt aequales: quare &junctarum, id est, totorum semicirenlorum. Compara integros Eclipticae quadrantes III. cum suis Ascensionibus. Cum Eclipticae quadrante integro à puncto cai dinali, coascendit quadrans aequatoris. Horizon enim FE. traductus per puncta solstitialia DE. transit etiam per F. polum Eclipticae: Secat igitur eam anpula angulo recto non minus quam aquatorem. Cum ergo sim aquales ADE, AED erunt &AD, AE aequales. Si quadrans Eclipticae non incipit à puncto cardinali, non est aequalis suae ascensioni, sed vel major vel minor. Horizon, m. GC non traductus per punctum solstitiale D, aberrat etiam a polo F. Eclipticae AD secat igitur eam oblique in B: aequatorem in C rectè, idem facit &meridianus.