Latin
ASCENSIONES
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 257
Unproofread scanNot analysed yet
Partes igitur aequatoris inter Horizontem &Meridianum sunt quadrantes, at partes Eclipticae, quarum polus simul intercipitur, sunt quadrante minores, reliquae majoren IV. Compara minorum partium diversarum ascensiones inter se Partes Quadrantum, non sunt aequales suis ascensionibus, ascenduntque obliquè quae incipiunt a punctis aequinoctialibus, habent sc: ascensiones se minores, rectè verò ascendunt, quae incipiunt a Solstitialibus, habentque ascensiones se majores. Cum duorum Eclipticae arcuum vnus ab aequinoctiali puncto inceptus, aequalis est alterius ascensioni in Solstitiale terminatae vel vicissim: differentia inter arcus eorumque ascensiones, itidem est aequalis. Partes discretae, quo sunt propiores Aequinoctiahoc ascendunt obliquius quo Solstitialibus hoc libus rectius. Angulus enim inter Eclipticam &Horizontem, rectus est apud Solstitia, obliquissimus (acutus se:) apud Aequinoctia: cum angulus aequatoris &Horizontis sit semper rectus, &mujor illo; major igitur huic subtenditur arcus Eolipticae, quam illi arcus aequatoris. Quo puncto discernuntur Quadrantis vnius à solstitiali, &aequinoctiali puncto termina. li partes rectè ascendentes a partibus oblique ascendentibus?