Latin
ASCENSIONES
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 268
Unproofread scanNot analysed yet
Ex altitudine aequatoris, quae cum sit minor deelinatione maxima Eclipticae; quaerendum igitur est per tradita praecepta, quodnam Eclipticae punctum, quanto se: arcu ab Aequinoctiali puncto remotum, habeat Declinationum aequalem altitudini Aequatoris. Nam complementum illius arcus est semissis Arcus non occidentis, si septentrionalis declinatio (penes nos in septHemisphaerio) aut non orientis, si meridiana. Sut altitudo Polig. Fo. Aequatoris igitur 10. Tantam vero declinationem in Genitur habere g. 25. 47. 16. Ar: Ejus igitur complementum ad quadrantem 64. 12. 74. duplicatum, facnt 128. 25. 28. Tantus arcus non occidit. Compara in specie integras Eclipticae Medietates ad suas obliquas Ascensiones por hos sphaerae positus? Solae illae medietates, quae sunt inter puncta aequinoctialia, suis ęquantur ascensionibus extra quidem polarem, vbi medietates hae possunt ascendere, nullae praeterea vndecunque inceptae, in quacunque positione sphaerae obliqua. Compara etiam segmenue harum mediamtum principalium, cum suis obliquis ascensionibus. Nullus arcus Eclipticae minor semicircule, neque extra Tropicum neque introrsum, vsque ad medium inter Tropicum &Aequatorem, aequatur suae ascensioni. obliquae. A medio vero loco inter Tropicum &Aequatorem, vsque ad Aequatorem, ducto circulo VE bisecante angulum Eclipticae &Aequateris OEQ.