Latin
ASCENSIONES
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 269
Unproofread scanNot analysed yet
quando hunc sectorem Vertex incidit, quod fit initio semel (tunc sccum punctum Solstitiale altum culminat) propius aequatorem bis: rne sanè accidit, vt arcus Eclipticae EO, ab Aequinoctio inceptus aequetur Ascensioni suae obliquae EQ: &sic in hoc casii, Medierates circulorum primariae secantur ab Horizonte in segmenta, bina semper contermina aequalia. Et haec segmenta sunt in ipso medio loco inter Tropicum &aequatorem, quadrantes, id est bina vniuscujusque circuli aequalia; versus Aequatorem sunt inaequalia magis magisque. Quid Varietatis oritur per diversas sphaeras, in comparatione Ascensionum obliquarum cum rectis. Inter Aequatorem &Polarem summa Ascensionum rectarum, quas habent oppositi duo arcus aequales, est distributa inter eorundem Ascensiones obliquas. Sub polari vnus oppositorum habet nihil, alter totum, hoc est summam &suae &sui oppositi arcus Ascensionum rectarum, duplam se: ascensionem obliquam Rectae. Intra polarem, arcus Orientes ordine recto, non tantum duplumjhabent suae ascensionis recta sed insuper addunt ascensionem obliquam, arcus oppositi praeposterè Orientis.