Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 275
Unproofread scanNot analysed yet
De Civilibus annis peculiaris est disciplina, nec potest de ijs in vniversum agi, priusquam ex doctrina Theorica motus Solis &praecipuè Lunae fuerint explicati. De anno siderio rectius agetur vltima parte hujus libri Tertij, quanquam etiam hujus perfecta cognitio ex doctrina Theorica petenda est. Restat igitur huic parti tertiae annus Tropicus seu Vertens. Nihil ergò nobis ad hujus cognitionem ex anticipato tenendum est, demotu Solis apparenti, seus Telluris proprio? Imò ad perfectam explicationem Anni Vertensis non pauca ex Theorica doctrinâ petenda sunt. Cur ergò de illo agitur in doctrina sphaerica? Annus vertens habet plures respectus: aut enim dividimus curriculum Solis, qui annum efficit metis uis naturalibus ex primo motu petitis, partiumque illarum affectiones varias, respectu dissimilitudinis dierum &noctium exquirimus; &sic pertinet ad doctrinam sphaericam: aut metimur ejus cum totius, tum par tium singularum longitudines diversas; &causae diversitatis hujus ex Theorica sunt petendae. diη Quid est Annus Vertens? Est spacium temporis, intra quod quatuor existunt Vicissitudines Ver, Aestas, Autumnus, Hyems; sole ab vno punctorum Cardinalium ad idem revertente.