Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 276
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde nomen est anno Vertenti? Graeci τρόπικον ἀπὸ τῶν τροπῶν quod conversiones vel vicissitudines significat, appellarunt; cui Latina vox Vertens ad verbum respondet. Ij. dem &Temporalem appellant, quia haec quatuor anni Tempora solent nuncuparem. Dicitur &Naturalis; quod hae vicissitudines vniuersam Naturam animantum, terraque nascentium, ipsorumque adeò Elementorum attineant. Num igitur in anno siderio non sunt eaedem quatuor partes? Insunt quidem &illi, sed per accidens. Nam si succedant invicem anni siderij magno aliquo numero fiet tandem, vt principium ejus, quod hibernum erat initio, tandem in aestatem incidat, itaque interdum vnus siderius non quatuor, sed quinque habeat tempora, vnum sciduplex. Qua mensura metimur anni, partiumque ejus longitudinem. Diebus qui intra metas vnius anni partisve existunt. Nam haec mensura &brevior est anno mensurando, ¬ior eo, &observatu nunteratuque facilis, propter vicissitudines diei noctisque; &denique satis aquabilis Quot sunt in anno Vortenti dies? Totidem ferè, quot observamus in anno civiliFregoriano seu novi Calondarij: Sciliget 362. &paulò mIRUS minus quarta diei parte, minus inquam tribus quadringentesimis vnius diei circiter; nam in doctrina Theoris m excutietur haec particula accuratius. Quot sunt sensus Vocabuli Dies apud Astronomos? Duo praecipuè. Nam aut idem sonat, quod Gręcie Νυχθήμερον, spacium nempe temporis, intra quod semel dies &semel nox efficitur, quae dies naturaiis dici solet: aut sumitur dies pro Noctis opposito, seu accuratius tempus sc: quo centrum Solis est supra Horizontem, diciturque dies artificialis. Quam tu putas esse rationem horum nominum Naturalis &Artificiaelis?