Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 277
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum Domus, Navis, Cista, Mensa naturaliter quidem sub vnum omnia geuus rerum pertinent, quod ex ligno sunt, ars verò distinctionem hanc inter ligna fecit, vt hoc navis esset, illud Mensa: &quemadmodum Hominum omnium est eadem species, ex qua nomen ipsis competit Hominis; Mens verò &Coniuetudo, gentiumque Instituta naturae supervenientia, discriminant Homines, diversis munijs, nominibusque inter eos distributis, vt hic sit rex, iste Euiscopus, ille Opilio, omnes ejusdem Naturę homines: sic vnum &idem Naturâ proveniens Νυχθήμερον per diversos Horizontes, id est, per diversas Visuum diversorum imaginationes, diversimodè figuratur in diei noctisque segmenta inaequalia, aliter hic, aliter ibi. Quomodo diem dividunt Astronomi? Dividunt vum, vt vulgò solent, in Horas, quas vocere, teres, vt ex Homero patet, in vna die naturali quatuor solum, alij duodecim, posteri 24. statuerunt, quod reti. nent Astronomi, vt infra dicetur. Quomodo numerant Astronomi horas, &dies? Vel à media nocte ab vno in 24. mediae noctis sequentis, vt Prutenicae. Vel a Meridie, numerato iterum 24. vsque ad Meridiem sequentem, &dies inter dum nominatur completa, interdum currens, cujus pars sunt horae expressae. Quot sunt Horarum Genera?