Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 284
Unproofread scanNot analysed yet
Longitudo diei naturalis medij habet aequate ris tempora 360. m. 59. se. 8. Hora ejus igitur valet tem pora 15. m. 2. se: ag. ferè. Quot temporibus differunt inter se dies naturales Veri? Binorum inter se proximorum differentia est in observabilis. Vnus etiam solus ex brevissimis ad vnum ex longissimis comparatus, non valde magnam efficit differentiam; at juncti invicem aliquam, multi ordine in vna parte anni, totidem junctis in altera parte anni satis evidenti differentia breviores longiores ne fiunt Moestlinus ad legem Hypothesium Copernici particularium, circa motum Solis &praecessionem aequinoctiorum, quae non omnes recipiuntur &quae ad doctrinam Theoricam pertinent, colligit, differentiam dierum brevium totius anni à diebus naturalibus seu Νυχθημεροις longis, esse hoc nostro saeculo v. nius horae, &vnius scrupuli cum 2. secundis, posse autem alijs saeculis ad trientem horae, supra integram hora excurrere. Quod sic intelligendum, totum anni Vertentis spacium, inter duas classes dierum, quorum ali pauciori numero longi sunt, alij majori numero breses, non esse distributum proportionabili ratione; nam mâ horâ cum triente, meliorem esse partem paucio rum in sua proportione, quam partem plurium in sua. Tichoni Brahe ad pauciores causas respicienti, summa differentia hoc saeculo est, Horae vnius &minutorum quinque. Qui sunt longiores qui brebiores diee?