Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 285
Unproofread scanNot analysed yet
Et quo argumento? Moestlinus ex Copernico, supponens omnes rerolutiones aequatoris aequabiles, longiores illos ostendit, qui existunt, Sole ab 11. Scorp: vsque i122. A quar: currente, reliquos omnos totius anni breviores, quam est aequabilis modulus diei. Nec multum variat ab hoc Braheus, Nam in 8. Scorp: aufert plurimum Minuta 24. se: in 22. Aquar: addit minuta octo plurimum. Causę ad doctrinam Theoricam pertinent potiori parte: vbi apparebit, si causae omnes conjunguntur, longe aliam futuram distributionem dierum totius anni. Responde igitur de causa hujus loci propria, S quantum illa dies Naturalis valet, &Causa hujus loci prepria est, differentia Ascensionis rectae à suo arcu Ecopticae, quanto potest esse maxima: quam supra indicauimus contingere in gradLeonis &Aquar: In his igitur 4. locis dies Naturales medij &veri sunt longitudinis ejusdem. Igitur à 17. Tau: vsque in 14. Leo. proveniunt dies longiores, propter hanc causam seorsim consideratam à 14. Leon in 17. Scorp: breviores, lucrum illorum prae his est Temporum, 9. m. 5 6. s: 20 seu minutorum paulo minus 42. vnius horae. Eadem ratio est in altero somicirculo, rum sum enim à 17. Scorp: vsque in 14. Aquar: sunt longiores, à 14. Aquar: vsque in 17. Taur: breviores. Hanc rationem Braheus peculiariter, quando Lunae motus colligit, sequitur, proinde ac si causae Doctrinae Theoricae propriae, in Lunae motibus praecis compensarentur. Quid facit revolutiones Aequatoris inter se inaequales: Inaequalis distantia Solis à Terrâ, qua sit, vt tan dior fiat volutio globi Telluris Sole longe distante, velocior Sole propinquo. Igitur aestate vna revolutio du rat paulò longius; quam Hyeme.