Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 288
Unproofread scanNot analysed yet
Per elongationem vero Stellae, à Meridiano de nocte, quaeritur ipsius etiam Solis elongatio ab eodem, ablata elongatione Stellae a differentia ascensionum rectarum, si Sol &Stella in contrarijs a Meridiano plagis fuerint; additâ verò; si in eâdem: ita patescit etiam Solis distantia a Meridiano. 5. Haec elongatio Solis, cum sit arcus aequatoris interceptus inter circulum declinationis Solis vel Stellae &Meridianum, resolvitur in horas, sumptis 15. 2. 30 Temporibus pro vna, si Asc: recta illius loci habeatur quem Sol obtinuit vel obtinebit in ipso Meridie. Sin autem vsus esses loco Solis, ad ipsam horam inquirendam crasso modo praecognitam, tunc 15. tempora praecisa va lent vnam horam. 6. De die igitur horae istae Sole adhuc surgente, au feruntur à 12. vt sciatur quot horae sint elapsae a media nocte; at Sole jam cadente, subtractione non est opus ipsae enim horae quae prodeunt, numerantur à meridis more Astronomico Quomodo vicissim ex data Horâ, quaeritur Ascensio recta Medij coeli, Ascensio obliquae Horoscopi, puncta Eclipticae coelum medians, &Oriens: deniqu. Ascensiones obliquae Domuum coeli, &initia earum in EclipticaAnte omnia opus est cognitione veri loci Soli in Ecliptica, ad annum, diem, Horam &Minutum Horae propositum temporis apparentis. Illius loci quaeritur Ascensio recta ex praemissis, cui pro siugulis Horis a Me ridie numeratis, adduntur 15. tempora, pro 4. minutis vnum tempus, &c. Ita constituitur Ascensio recta medij noeli. Pro ascensionibus obliquis, insuper est opus cotione altitudinis poli, super cujusque loci Horizontem &reliquos 4.