Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 289
Unproofread scanNot analysed yet
circulos positorum, qui tricenis gradibus aequatoris (secundum Regiomontanum vel Verticalis (secundum alios) ab invicem distant, initio a Meridiano capto: quae Methodus tradita est parte primâ. Tunc igitur ad Ascensionem rectam Medij coeli seu X. domus, auditis 30. 60. 90. 120. 150. temporibus aequatoris, constituuntur Ascensiones obliquae domuum XI. XII. I. seu Horoscopi. II. III. Cum liis Ascensionibus obliquis, coorientia puncta Eclipticae, quodlibet in sua propria poli altitudine, inveniuntur per doctrinam secundae partis. Oppositarum vero domuum IV. V. VI. VII. VIII. IX. initia tenent Eclipticae puncta opposita. Ita tota coeli facies, seu thema coeleste erigitur, eique suis locis inseruntur Planetę. Si hora est pars 24. diei naturalis, illa Gerò Galet tempora aequatoris 560. 59. 8. Gidetur igitur &hora plus Valere quàm 15. tempora? Equidem etiam illud additamentum m. 59. se. g. quo dies quęlibet excedit integrum ęquatorem, dispertiendum est in 24. horas, si numerentur illae à puncto aequatoris invariabili, quod cum Sole fuit in Meridiano. At quando verus locus Solis, ejusque Asc: recta, non nudè ad meridiem, sed planè ad ipsam Horam computatur, tunc hoc ipso jam, accessit medio coeli tantum, quantum debebatur totidem horis de additamento; sufficit igitur tunc pro vna Hora computare 15. tempora. De Diebus &Noctibus Artificialibus. Quibus proprietatibus distinguuntur inter se diversae partes anni Vertenris? Duabus potissimum; Longitudine &breritare Dierum Noctiumque Artificialium; &Caloris frigorisque vicissitudine. Quid propriè est apud Astromomos dies Vel nox artificialis? Dies Artificialis est temporis spacium, quo Centrum Solis radijs liberis &non refractis, supra Hori zontem Rationalem spectari potest, Nox, quamdiu infra, licet magna, &diurnae propemodum aequalis sit lun Crepusculi in noctis extremis. Sunt igitur hae partes, Dui Naturalis vnius, dies &nox artificialis?