Latin
305
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 305
Unproofread scanNot analysed yet
Vtcunque tamen vel horologia vel munia Sacra prophana hoc vel illud initium vsuipent: tacito tamen vulgi consensu fit vt noctem inter binos dies circumstantes aequis portionibus partiamur, tanquam minus conspicuam, minusque rebus gerendis accommodam; dum noctem non aliter computamus quàm pro limite communi temporum, ac si tempus illa non esset, eo quod cessatione à rebus agendis &somno, qui morti similis, vitae dissimilis, transigatur. Itaque &Bohemi quod factum est horis duabus vel tribus post occasum id non sequenti sed antecedenti diei tribuunt, non curantes horologij sui ordinem: &apud Romanos quae scripta erant tempore antelucano, a die sequenti denominarunt, ante diem hunc vel illum scripta esse professi. Astronomi cùm artificialibus diebus ad suas computationes non indigeant, initium Naturalis diei spectant, promiscue &pro renata vel meridiem vel mediam noctem pro principio habentes, propter circulum Meridianum, in quo ascensiones rectae loci Solis per omnia terrarum loca sunt eadem, cùm obliquae in Horizontibus diversis multum varientur. Et à media quidem nocte incipiunt propter ipsas temporum rationes, à meridie verò propter Ephemerides, in quibus exprimuntur loca Planetarum, quae in coelo illi obtinent in puncto meridiei, quod aequaliter à principio &fine dier abest; commodius id rati, praesertim in Sole, propter observationem ejus altitudinis meridianae, à qua omnis Astronomica operatio nectitur. Hunc igitur morem imitantur nostra horologia per Germaniam pleraque, quae &in media nocte, &,ne saediosus esset pulsuum numerus, etiam in meridie ad numonumerorum duodecim principium reverruntur: Itaque nostrum etiam vulgus huic rationi penitus assuevit, indeque fit vt bipartiantur diem in horas ante &post mexidiem.