Latin
306
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 306
Unproofread scanNot analysed yet
Dixisti de distributione dierum septimanae inter Planetas, Velim audire rationem ojus quam observarunt ChaldaesCum horae diei sint duodecim, noctisque ton dem, planetae vero septem hoc ordine: Saturnus, Iupite Mars, Sol, Venus, Mercurius, Luna, sic enim ab ipsis ni merabantur: inceperunt igitur à primâ septimanae lu daicae die; tribuentes Soli authori diei prima illius honi Veneri secundam, Mercurio tertiam, Lunae quartan tunc reversi ad Saturnum quinta eidem tribuebant ho ram, &sic deinceps; veniebat igitur ei etiam duodecim &vltima hora diei, quare Iovi venit prima noctis; sic fiebat vt vltima noctis cederet Mercurio; Tota rò dies hucusque denominabatur à Sole vt cui prim diei illius hora erat data. Post Mercurium cum Lun sequatur, Lunae igitur data prima hora diei sequents vnde &nomen toti illi diei. Hac ratione factum vt semper quartus à priori Planeta nomen daret diei sequen ti, primaque dies esset Solis, secunda Lunae, tertia Mar tis, quarta Mercurij, quinta lovis, Sexta Veneris, sepu ma &vltima, quae sancta &Solennis erat Indaeis, Satur ni primi &altissimi ex Planetis, tantò majori lusus hujus gratulatione, quòd eam diem Iudaei ex praecepto di vino per quietem &cessationem ab opere transigerem cum etiam Saturnus omnium Planetarum tardissima esset, vt qui 30. demum annis curriculum absolveri Vnde tandem &Iudaei, cognitione Planetarum à Chal daeis accepta, Saturno fecerunt nomen à quiete Sabbi thoque. Si diem longissimam sequitur nox brecissima, &vtraque in 12. horas aequales dividitur, etiam horae noctis breviores erunt horis dies immediate praecedentibus: an igitur tunc non fit injuria Planetis quibus Geniunt horae nocturna tam breGes? Equidem penes nos in printipio Cancri hora Temporalis vltima dici, duplo longior est horâ primâ noctis, immediantè sequente, nec tamen Babylonij aliter horas observarunt.