Latin
307
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 307
Unproofread scanNot analysed yet
Recentiores igitur, vt concinnius disponerent horas, nec injuriam cuiquam Planetarum facerent, contendunt, aliam esse faciendam horarum distributionem, sic vt illae etiam intra vnam &eandem diem observentur inaequales, &illae solae aequales, quae meridiem, quaeque mediam noctem aequalibus circumstant interstitijs, sic vt in exemplo allegato meridiana saltem hora sit dupla ad horam mediae noctis, caeterae versus ortum &occasum paulatim ad aequalitatem reducantur, sic vt vltima diei sit paulò longior primâ noctis, &circa ortum &occasum toto anno temporales ab aequinoctialibus minimum differant: qua ratione futurum, vt in aequinoctijs Temporales horae rursum sint eaedem cum aequalibus seu aequinoctialibus. Alij, quibus ratio ista operosa videtur, contendunt, magis esse consentaneum, naturam sequi in hac inaequalitate, &omnium plane dierum totius anni horas inter sese inaequales statuere, sic vt ascensio obliqua cujusque dimidij signi in Ecliptica, seu graduum 15. à loco Solis initio facto metiatur vnam horam temporalem: qua ratione in aequinoctio vernali brevissimae essent horae circumstantes ortum; longissimae, quae circumstant occasum; essetque inaequalitas horarum per diei partes ambulatoria, annuo circuitu. Cordati verò Astrologi, qui naturae etiam respectum habent, haec dominia Planetarum aspernantur; itaque &distributionum harum subtilitatem ociosam asse censent.