Latin
DE CREPVSCVLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 310
Unproofread scanNot analysed yet
Pro eo enim quod in reconditiori Astronomia sic loquimur, sub hac vel illa po li altitudine; Astronomi &Geographi magis pulariter &cum vulgo locuturi dicunt, in hoc vel Climate. Quae est ratio nominis hujus? Κλίματα ἀκλίνειν quasi inclinames ta dicta sunt, pro illis planis Terrarum quae à locis sub aequatore veluti solis rectam &libratam planitiem habentibus vt quibus (vterque polus in Horizonte est) adv. trumque polum declives esse videntur, sic vt polorum alter illis elevatus esse cernatur. Quid est igitur Climae? Est spacium seu cingulum Terrae, comprehensun inter duos circulos aequatori parallelos, tantum distan tes à se mutuo, vt intra illos excessus diei longissimae supra suam noctem per vnam horam aequinoctialem pol sit variari. An non sufficit totam Terrarum superficrem in quinque Zonas dividere. Zonae primarijs 4. parallelis, qui sunt duo Tropici &duo polares, a se invicem discretae, magnam obtinent latitudinem, vt dicetur in sequentibus. Veteres igitur dissimulato Zonarum discrimine, totam illam latitudinem inter aequatorem &polarem, nova hac ratione concisius diviserunt.