Latin
DE CREPVSCVLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 311
Unproofread scanNot analysed yet
Partiuntur etiam Zonae totam superficiem Telluris, suntque considerationis magis A stronomicae: Climata, Geographis notiora, spectabantur tantum in particula Terrae quae veteribus erat cognita: quae in longitudine semicirculum, in latitudine quadiantem non excedebat. Quor parallelis describitur quodlibet clima? Tribus, nam bini semper quodlibet clima terminant, vnus verò per medium ferè clima incedens, mediam habet dici longitudinem inter longitudines initij &finis. Veruntamen vnus semper idemque parallelus, est initium vnius Climatis &simul alturius finis. Suntne climata aequalis laetitudinis? Minimè; semper enim quae sunt aequatori propiora latiora sunt. Estne certus parallelorum &Climatum numers? Cum omnia pendeant à Geographorum arbitrios non mirum est, numerum apud diversos variari. Ptolemaeus initio parallelos per semisses horarûm differentiae inter diem &noctem disposuit, hoc est per quadrantes incrementorum diei longissimae: vt ita Clima quodlibet differentiam inter diem &noctem vnâ hora an geat: qua ratione cùm pervenisset ad parallelum decimum quartum, &climata inciperent dimidio minus habere de latitudine primorum; subito statuit sequentia incrementa dupla priorum, se: horarum semisses, vt climata rursum haberent latitudinem primorum In de cimonono parallelo rursum attenuabantur Climata ad prioris latitudinis dimidium, igitur inter hunc &vicesi mum, rursum statuit dumplum prioris incrementi, scilicet horam integram.