Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 320
Unproofread scanNot analysed yet
lam verò in Zona Torrida est consummata Solis alsitatitudo; definitur enim Zona tropicis duobus, intra quos Sol locis singulis quotannis binis meridiebus in ipsum Verticem venit, cum Ecliptica Solis iter porrigaturab uno Tropico ad alium. Vicissim quia Hyemis causam diximus esse, solis humilitatem, temporibus meridianis: plenaria igitur Solis humilitas, hoc est, depressio sub Horizontem, &sic absentiâ tempore meridiano, merum frigus causatur. Iam vero in Zonis frigidis, quas circulus polaris circumscribit, nullus est locus, qui non per aliquot anui dies sole careat, ut demonstratum parte tertia. Rectè igitur istae Zonae a frigore, torrida a calore, quo torretur, denominantur. Relinquitur igitur ut Tempera tae Zonae temperatis auni partibus comparentur; quia intra tropicos &polares sunt constrictae, nuspiam Solem passae verticalem, nuspiam sole per totum diem naturalem unquam carentes. Recense Varietates Solstitiorum, aestusque &Hyemis, per septem positus sphaerae ab Ecliptica distinctos, quibus quinque Zonae distinguuntur &terminantur? In Zona Torrida solstitia nuspiam nisi in ejus terminis Solem habent altissimum. Cum igitur maxima solis altitudo in meridie definiat aestatis principium, minima hyemis: non igitur incipit hic aestas ab alterutro solstitio, nisi in extremitate Zonae, sub Tropico; Caetera loca Torridae intermedia analogicè loquendo, duas habent aestates, Sole per verticem transcunte; duas hyemes, sole in solstitijs existente, quando quàm petest longissime deflectit in meridianis horis an illorum verticibus ad latus utrumque mundi. Reliquae Zonae singulas habent aestates, singulas Hyemes, in annos singulos, illam à solstitio alto, hanc ab humili incipientes. Sub Aequatore igitur, in medio Zonae Torridae, binae aestates sunt in binis Aequinoctijs, hyemes binae aequaliter ferè inter aestates interjectae, quibus temporibus penes nos ęstatis hyemisve principium est: vtrobique enim aequaliter illis à vertice Sol deflectit. Haec tamen Varietas perpetuae temperiei similior est, quàm aestati &hyemi.