Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 321
Unproofread scanNot analysed yet
Sol enim non multorum dierum meridianis horis in Verticem incidit; sed celeriter ab Austro transit in septentrionem, &vicissim: cum potissimam temporis partem in arcubus Solstitio vicinis consumat. Dies etiam tam aestivi quam hiberni cùm suis noctibus sint aequales; habent igitur fervores aestatis interpositâ justâ nocte goratam temperiem; habent Hyemes Solem, cum longissime absistit in Solstitiali meridie, vicinum adhuc vertici, nec longius 23. s. gradibus absistentem, cum apud nos in aestate nostra distet longius. Itaque causae Hyemis ipsorum plus disponunt ad fervorem, quàm causae nostrae aestatis Inter aequatorem &Tropicos, scilicet in vno latere Zonae Torridae, bini quidem sunt Dies anni, quibus diebus Sol illis summum causatur aestum, per verticem quippe transiens: at illi bini dies, cum discessu loci ab aequatore, &sibi invicem, &vterque Solstitio, paulatim appropinquant: sic vt hyems, seu remissio caloris vna, dunduabus interposita aestatibus, hyeme contrariâ sit bre vior, adeoque &calidior quia Sol in illâ non tam longè disce dit à Vertice quàm in alterâ: dies etiam cum ijs aestu longiores habere incipit, quàm non tantum in hyeme alterâ, sed etiam vel in ipsii binis aestatibus Adeoque in locis tropico vicinis, aestates illae binae, solstitium circumstantes, adeò coeunt, vt Hyemem alteram, quam habere Zona torrida potest in solstitio altiori, penitus elidant, inque continuam aestatem con vertant.