Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 322
Unproofread scanNot analysed yet
In summa, Zona Torrida perpetuam quodam modo sentit aestatem, respectu Zonarum caeterarum; hyemem, hoc est, frigora penè nulla. Temperatur tamen, cum ferventissima est, perpetuis imbribus, &coelo nubilo, aut ventis frigidis flantibus ex Montanis altissimis, quae in illa Zona nihilominus nive perpetuo sunt tecta. Sentiturque gratissi ma haec &efficacissima refrigeratio, primum atque quis se vel sub arboris campestris vmbram ex violentissimis Solis radijs receperit: vt testantur, qui multorum annorum experientiam illis in locis sibi compararunt. Sub Tropico, in confinio Zonarum, Torridae &Temperatae, primum incipit aestas vnica confici in ipse alto solstitio &die longissima. tunc enim Sol illis per verticem transit; teliquo anni tempore toto praeter Ver ticem iicem vectus, in Austrum declinat. Aestus autem hic est violentissimus, longeque intensior, quam in locis versus Aequatorem, vel sub eo: quia Sol tunc &à vertice demittit radios, &multos ordine meridies, nulla propemodum mutatione declinationis animaduersâ, continuè aifligit, &dies longos, noctes breves esficit. Quin etiam hisce saeculis, sub Tropico Cancri violentiores sunt istae causae, quam sub Capricorni; quod Sol motu proprio, diutius in septentrione commorari viitur, quàm in Austro. Inter Tropicum &Polarem, seu in Zona temperata, loca Tropico vicina nihil differunt ab ijs qui sub ipso Tropico.