Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 340
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò dictum est libro secundo, Colurum solstitiorum traduci per polos Eclipticae &Mundi: polis igitur mundi circa polos Eclipticae euntibus tardissimo motu, colurus etiam sequitut. At sectio coluri solstitiorum cum Ecliptica habetur pro principio Cancri. Quare principium Cancri ad inclinationem axis telluris, moveri videtur sub fixis, &sic etiam principium Arietis quadrante distans, quod est sectio Aequatoris &Eclipticae mutua, à quâ sectione numeratio incipit partium Eclipticae, vt libro secundo dictum est. Ita igitur fit vt puncti alicujus Eclipticae revera quiescentis numerus augeatur, &sic illud progredi videatur. Cui vsui nobis est hoc loco haec cognitio? Non possunt intelligi scripta Veterum, de apparitione &occultatione siderum, nisi sciamus, quanta sit inter nos &illos differentia facta sideriorum annorum à totidem Tropicis. Quantus est annus Tropicus quantus siderius, excessusque hujus supra illum &supra annus Iulianum, hujusque supra Tropicum; &quanta portio circuli competens spacio interjectorum annorum? Media &aequabilis quantitas anni Tropici seu vertentis (non sunt enim omnes omnibus penitus aequales, vt in Theoria octavae sphaerae dicetur) deprehensa est continere D. 365. Horas 5. scrupula horae 49.