Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 341
Unproofread scanNot analysed yet
15. 46. ex numeris Copernici &Prutenitarum. Vt desint sex horis, seu diei integrae in annos quatuor, hoc est, anno Iuliano, scrupuia 10. 44. 14. annuatim. Anni verò siderij quantitatem mediam, quantum hucvsque diligentia consequi potuerunt Astronomi, censuerunt vltra senas horas addere scrupula 9. 39. Itaque differentia inter Tropicum &siderium est quotannis scrupulorum 20. 23. 14. Et in annis sexaginta totidem Horarum. Ita in annis 70. cum besse, fere vna dies intercedit, in 707. dies decem, in 1413. quantum est à saeculo Ptolemaei ferè, dies viginti, in 1767. quantum ab Hipparcho, dies 25. quibus Sol sub fixis totidem gradus conficit, minus, 22. minutis: Itaque Iuliani tot sunt 13. diebus longiores, quàm Tropici, siderii verò, 12. diepus longiores quam Iuliani. Quomodo Astronomi potuerunt observare longitudinem Vtriusque anni tam Tropici quam sideret, cum neque puncta Tropicae, neque fixas praesente Sole, adque ipsas applicante cernere queamus? Longitudo Tropici farilè observatur ijs modis, quibus supra docti sumus observare altitudinem Solis meridianam, &altitudinem poli, denique declinationem solis. Anni enim Tropici longitudo tunc exacta censetur, cum Sol rursum eandem declinationem maximam ab ęquatore, ejusdem qualitatis, aut rursum mediam inter vtramque maximam nanciscitur. Longitudo Anni siderij subtilioris est observationis, nec vna via res est tentata. Veteres Aegypti incolae cum fruerentur serenitate perpetua, cum sit Aegyptus plana, cum Pyramides ha beat altissimas, speculati sunt ortum stellae inter fixmaximae, quam Canem Sirium nominare solent, dili genter notantes, quo primum mane illa ante solem umerante neretur, indeque ousque dum illa sum mane ex ret. isi sub ortum! locum habeat commoditatibu confugerunt ad em Eclip notantes qu ippareret Lur vmbra terr.