Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 344-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid intelligis per duorum siderum distantiam? Intelligendus est arcus Circuli sphaerae maximi, inter binorum siderum centra intercepti. Quomodo innotescit distantia duorum siderum? Simplicissima est via per observationem quae fit instrumento, habente arcum circuli, &duas regulas ex centro, dioptris instructas. Vnâ enim regula, quae fixa est in principio arcus in vnam stellam directâ, reliqua mobilis in reliquum sidus dirigitur: arcus igitur interceptus, qui est mensura anguli ad Centrum, respondet arcui Circuli sphaerae maximi, eumque insculptis numeris graduum &minutorum exprimit.