Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 345
Unproofread scanNot analysed yet
Typum instrumenti, vide in Mechanicis Tychonis Brahe, praecipuè sextantis. Quomodo definiunt Astronomi longitudinem stellae? Est arcus Eclipticae aumeratus in consequentiam signorum &interceptus inter Aequinoctialem &semicirculum latitudinis, qui per stellam ducitur. Ostendit enim hic arcus quantum stella a principio Eclipticae versus ejus finem recedat, secundum sphaerae longitudinem. Quid est latitudo stellae? Arcus circuli latitudinis interceptus inter Eclipticam &stellam: ostendit enim, quantum stella recesserit ab Eclipticâ ad latera Mundi, viâ brevissimâ. Compara longitudinem cum Ascensione recta, latitudinem cum declinatione Longitudo &Ascensio recta incipiunt ab eodem principio; sed longitudo in Ecliptica censetur, Ascensio in aequatore: illa circulo latitudinis, haec circulo declinationis terminatur: quorum ille per polos Eclipticae, hic per polos aequatoris ducitur. Quomodo inquiritur alicujus fixae longituto &latitudoVarij sunt modi, qui non possunt omnes in Epitoma tradi: sed praecipui sunt hi. Vel enim vtimur instrumento sphaerae armillaris, vel calculo: Quod si sphaera vtimur, oportet prius cognitum esse locum Solis in Ecliptica, vel ejus vice longitudinem &latitudinem vnius stellae. Deinde opus est, vt sphaera erigatur secuntudinem poli &lineam Meridianam loci exadum a ctè, habeatque duos latitudinum circulos mobiles, dioptis mobilibus sic instructos, vt lineae visivae per dioptras lirectae, sint parallelae eductis ex centro sphaerae: Inspice nBrahei Mechanicis Armillas Zodiacales.