Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 361
Unproofread scanNot analysed yet
minuta, quae summa celeriter decrescit, adeo vt in altitudine eo graduum penitus evanescat, Quid efficit haec altitudinis refractio in Ascensione obliqua &decclenatione, in longitudine &laetitudiAscensionem &latitudinem in ortu, declinationem &latitudinem Meridianas minuit: è contra descennonem &longitudinem in occasu, declinationem &latitudinem Septentrionales auget, &minuendo distantias, in quantum rectae sunt ad Horizontem, si vnius fixae loco vtimur vt certo &irrefracto, errores dictos in calculum ex distantia concinnatum, ingerit. Quomodo computando discimus, quantum quaelibet refractio altitudinis, efficiat n longum &latum; Vt locus stellae per refractionem Vitiatus corrigatur? Generalis methodus est per obliquangulum primi motus primarium VPS, in cujus latere VS, arcu Verticalis, eligatur R. signum altius, pro loco refractionis stellae S, &ducto arcu ex P Polo per R, continuatoque, descendat in eam SI perpendicularis. Igitur in PVR Triangulo cognita sunt latera. Nam data quantitate RS refractionis, datur &VR distantia stellae a vertice: seu ejus complem:, saltitudo RO, cui illa quantitas competit: Ex altitudine verò refractione affecta (sed refracta vt loquitur Tycho) calculus parte prima descriptus, prodit PR declinationem refractam, &angulum PVR apud locum stellae refractum R.