Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 362
Unproofread scanNot analysed yet
Demisso gitur perpediculo e loco irrefracto, in PR circulum declinationis refractae continuatum, bina fiunt rectangula, RIS. PIS in quorum inferiore, RIS datur angulus ad R. cum basiRS, quae est, refractionis quantitas: quare computari &latera possunt; alterum RI in circulo De clinationis, quod est refractio declinationis, alterum I8 in demisso perpendiculo, argumentum refractionis Asc: rectae; quod tanto aequalius est ei, quam arguit, quanto minor est stellę declinatio. At si magna sit declinatio, ad alterum Rectangulum PIS devenitur, cujus latera nota sunt, Pl arcus circuli declinationis, refractione inventa RI auctus, &IS perpendiculum hoc: per haec quaeritur P angulus ad polum, quae est refractio correcta Asc: rectae. Processus brevissimus. Sinum arcus RS spotius arcum ipsum, quia nulla re sensibili differt a rectâ) multiplica in sinum anguli IRS. vel VRP, &abjectis 5. vltimis) prodit sinus arcus IS (vel ipse arcus IS.) Deinde secantem arcus RS continuatum 5. Cyphris, divide per secantem arcus IS. prodit secans arcus RI, qui cum PR facit Pl. Tangentem igitur IS. (vel etiam ipsum arcum IS. continuatum 5. Cyphris, divide per sinum arcus PI, prodit Refractio Asc:rectae. Igitur ex correctis Declinatione &Ascensione Rectâ proveniet &longitudo &Latitudo libera à refractionibus. Quid Verò si non Ascensio recta &declinario stellae detur, sed longitudo &latitudo: nun semper his ambugibus Etendum? ad Ascensionem se: &declinationem recurrendum? Si longitudo &latitudo stellae detur; ex loco Solis &Hora inquirendus est Nonagesimus Eclipticae, &ejus altitudo, vt sit Ppolus Eclipticae, PR, PS, circuli lacitudiuum; eritque RI refractio latitudinis, IPS refractio longitudinis, manebitque processus idem in reliquis, qui prins.