Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 365
Unproofread scanNot analysed yet
occidere seu discedeDuplex est sensus harum Phrasium, etiam hoc loco, alter popularis, cum adventate nocte, &extincta luce diei, astra promiscue omnia dicuntur oriri, quae prius, quamvis essent praesentia, latebant sub luce diei: &vicissim orta luce sub adventum Solis, discedere dicuntur astra, quae cum prius lucerent viderenturque, jam occultantur à luce diei, vt quamvis, adhuc in summo coelo praesentia, cerni tamen amplius non possint. Altera significatio restrictior est &artis propria, sumiturque de ijs sideribus, quae propter motum Solis annuum per Zodiacum, vicissitudines Ortus &Occasus subeunt. Quot sunt species hujusmodi ortuum? Hodie vulgo tres numerant species ortus &ocPoetici, Cosmicum Acronychum &Heliacum. rasus Quid appellant ortum &occasum Cosmicum? Gosmici Epitheto signant moderni Astronomi prinupium cipium diei, obscura de causa: quasi Cosmicè oriatur illa stellae, quae oriente sole oritur, Cosmice occidat illa, quae oriente Sole occidit.